Full text: De Posidonio Timaei Platonis commentatore

41 
rorum formas continet et ipsa respondet intellegibili 25 Plutarchi. 
Secunda autem substantia geometricae formae sunt, i. e. 
Plutarchi ne^daiov ovo ut. 
Quae postquam perspeximus, apparet Adrastum Chalcidii 
auctorem secundum Posidonium animam mundi in Platonis 
Timaeo creatam explicavisse. lure [atque merito Posidonii 
vestigia apud Chalcidium in iis quoque rebus quaeri possunt, 
quae apud Theonem ex Adrasto haurientem non exstant. 
Sed priusquam ad alium eiusmodi locum transeam, de una 
re pauca disseram. Chalcidius enim iam in ex. capite LI1I 
sententias affert, quae cum verbis antea factis non con 
sentiunt. Antea enim singularitas una origo numerorum 
appellata erat, ipsa par atque impar (cap. XXXVIII/IX). 
Capite autem LIII initia numerorum et unitatem et duitatem 
esse exponitur. Quibus duobus principiis animae duae sub 
stantiae respondent. Hoc quoque repugnat iis, quae antea 
Chalcidius explicaverat. Unde haec Chalcidius sumpsit? 
Quod perspicuum fiet nobis, si recordati erimus Adrastum 
non unum esse Chalcidii fontem. Numenii enim Platonici 
explicationes Chalcidium Adrasto addidisse apparet. 53 Atque 
putaverim has sententias suae explicationi diserte repug 
nantes cum iis, quae antea dicta erant, Chalcidium, quem 
alias et ignorantiae et inscitiae exempla praebere 22 23 24 scimus, 
conflasse. Numenium autem docuisse duas animae substantias 
esse fwvdda et doQiawv dvdda ex Procli commentario in 
Timaeum scripto (p. 187 A) apparet. Quae cum ita sint, 
haud erraverim hanc capitis clausulam Numenio tribuens. 
Sed iam pergamus apud Chalcidium Posidonii doctrinam 
investigare. Spectemus cap. LVI: „Nunc quem ad modum 
animae sectio sectioni caelestium membrorum inflexionique 
conveniat circulorum, quorum motibus concurrat animae 
22. cf. Theonis p. 100, 4: fjiovdg. /.aft 9jv nav ri> vorjTov. 
23. cf. Borghorst. p. 37, Switalski. I. s. a. p. 90. 
24. Borgnorst. p. 30.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.