32
iudicavit, ut monstraverit, quanta sit inter Theonem et
Chalcidium cognatio. Tum Hillerus 5 indicavit non Theonem
sed Adrastum fontem Chalcidii esse. Quem secuti Switalskius 2 3
et nuper Borghorstius 4 idem professi sunt. Quorum uter-
que et Adrasti fontem esse Posidonium et Chalcidii commen
tario Posidoniana inesse censet. Sed, quod Switalskius p. 87
numerorum illa fluxione maxime de Posidonio nos moneri putat,
hoc recto talo stare non posse p. 13 ostendimus. Alia igitur
via nos ad Posidonium pervenire Chalcidii commentarium per
spicientes demonstrem. Nam agatur de iis maxime locis, qui apud
Theonem non servati sunt, quem non aliter atque Chalcidium
uti Adrastro scimus. Pauca praeterea dicenda sunt de rerum
mundanarum ordine, quae res et apud Theonem et apud
Chalcidium leguntur.
Meminerimus, qua rixa Posidonius ad commentarium
perscribendum adductus sit. Quid Critolaus peripateticus
contra philosophos scepticos mundum aeternum esse negantes
dixerit, Schmekelius pp. 304 ss. libri sui ostendit. Idem
demonstrat Panaetium Posidonii magistrum in aeternitate
mundi defendenda illud scepticorum dogma probasse: omnia
quae orta sunt, pereunt. Quod placitum Posidonium in usum
suuni convertisse Schmekelius ostendit p. 313. Idem principium
agnoscitur in Chalcidii cap. XXIII: „Quem (mundum) cum
factura esse, quia sit corporeus, adtirmat et eundem indisso
lubilem, cum quae fiunt quaeque nascuntur facta dissolvantur,
nata occidant". Quod Chalcidius affert disputaturus aeternum
esse mundum. Scimus autem, qua ratione Posidonius
Carneadi resistens aeternitatem mundi defenderit. Censuerat
enim mutatioipe una, cuius ovaia, quae vocatur, particeps
esset, mundum perire non posse. Iterum velim memineris
2. Mus. Rhen. 26, 682 ss.
3. 1. a.
4. 1. a. p. 26 ss.