24
numeri in quaternario non sunt. Num negare perseveras
quaternarium cum p. 57, 11 ss. Theonis coniungendum esse? ,
Num ante p. 59,4 initium verborum interpositorum statuis?
Borghorstius enim recte indicavit p. 56, 9 Theonem Adrastum
non relinquere, verba autem, quae leguntur p. 57, 11 ss.
nemo erit, qui ab antecedentibus divellat. Neque ante «>
p. 59, 4 invenies genus illud diversum ab Adrasti ratione
disserendi, quod recte p. 18 Borghorstius definivit.
Sed novam viam ingrediamur. Persuade tibi Adrastum
his rebus ipsis operam dedisse. An Chalcidii oblitus es
quaternarium laudantis? Et Proclum testem advocemus:
eius commentarii in Timaeum scripti pp. 191/92 specto.
Quarum et Theonis communio ea est, ut sperem ex iis ali
quid utile elici posse. Neque enim solum Adrasti mentio fit
p. 192 A, sed, si Theonis pp. 49 ss. perlectis Proclum adieris,
non dubitabis, quin hac tota quaestione Proclus Adrasti
librum ante oculos habuerit. Velim conferas Procli: xl rpd-oyyog,
xl didarr^ict, xi avaxrjf.ia cura Theonis p. 49, 6 ss.; illam Procli
explicationem trium ordinum, quibus soni se excipiunt, cum
iis, quae ex Adrasto hausta de his ordinibus apud Theonem
pp. 53, 17—56, 5 leguntur: concedes ex Adrasto haec sumpta
esse a Proclo. Et apud Proclum quoque illae tantum
rationes et symphoniae laudantur, quas quaternarius continet,
ratio autem 8 ad 3 (did Ttaawv v.cd 8lu tsooccqiov) diligenter
secernitur, quia sit ratio multiplex superpartiens. 4
Quamquam Adrastus eam symphoniam affert p. 56, 12.
Sed hoc loco eius nihil interest nisi enumerare symphonias,
quae sunt inter did xboouqiov et 8lg did xtaaiov. Adrastus
autem ipse non omittit monere hanc symphoniam ab aliis
diversam esse, cum addat: og laxi 7toXXa7tXaoLBnii.iEQrjg,
di/tXdaioq yuo y.al diaerrixQixog ion 5 ....
4. cf. Theon, p. 79. 0
5. cf. lamblich. in Nic. introd. p. 120 ed. Pistelli. cf. etiam Diehlii
adnotationes, Procli Comm. in Tim. II pp. 166—171.