20
Adrasto haustas rediturum esse: sed quod putat ea, quae
sequantur, Adrasti non esse, non probo. Quamquam enim
Borghorstius optime docuit Theonis libri primam partem
revocandam esse ad Moderatum, tamen eum non laudo
interpretantem Theonis verba p. 46, 12: m avw de xai mp i
avui3tf!rj‘/.tv, ov y.aih 1 erepor loyov releiov eipanuv ol Uvd-ayopi-
x.oi, tvsqI ov y.ard ttjv oixeiuv yojoav unodidanuev. Quae cum
scriberet Theo, cogitabat de verbis, quae postea facturus
esset de denario numero. Hoc constat. Sed quo modo doceri
potest Theonem dicere se illa ex eodem fonte hausturum
esse, quo antea usus sit?
Mirabar, quod Borghorstius non satis animadvertit in
his quoque commentationibus de numeris scriptis esse ali
quam congruentiam inter Theonem et Chalcidium. Borg
horstius enim ipse perlucide ostendit Chalcidium Adrastum
compilasse. 2 Priusquam autem tibi ipsi Theonis et Chalcidii
locos comparandos proponam, moneo te, ne obliviscaris et
Theonem et Chalcidium epitomen praebere earum rerum,
quas uterque legerat apud Adrastum.
Theo p. 93, 19.
lijv uev yuo rerquxtvv avve-
axtjaev fj dex.ctg. tv yuo xai [3'
xai y' xai d’ i' u y' d' - iv
de rovroig lolg aoi$uoig bcstiv
rj ze did remaoiov auucpwvia iv
imrQirip Xdyip xai rj diu nevi;e
iv rjfuolivp xai rj did Ttuaidv
iv diTtlaaiip xai <(((> dlg did
Ttaaiov iv reipanXadlip.
Chalc. cap. XXXV.
Quem quidem decimanum
numerum Pythagorici ad-
pellant primam quadraturam,
propterea quod ex primis
quattuor numeris confit: uno,
duobus, tribus, quattuor.
Symphoniae quoque ratio ex
eorundem numerorum, qui
decimanum numerum con-
plent, quasi quodam fonte
demanat: siquidem ex his
epitriti et sescuplares et du
plices et triplices et quadru
plices numeri sonique na
scuntur. (Proximis verbis sym
phoniae his rationibus respon
dentes enumerantur.)
2. p. 26 ss. cf. Hillerum Mus. Rhen. 26, 582 ss.