Full text: De Posidonio Timaei Platonis commentatore

18 
Pythagoreorum induxerat ad numeri vira laudandam, osten 
disse illos Platonicos numeros habere aliquam cum hoc * 
quaternario affinitatem. Quid scimus de quaternario? Eum 
praestare progressionem usque ad corporis soliditatem constat. 
Atque idem certe Posidonius de numeris Platonicis professus 
est, cum demonstraret monade significari punctum, dyade et b- 
triade lineas et cetera. Deinde quaternarius Pythagoreorum 
continet harmonicas rationes. Easdem rationes etiam numeros 
Platonicos continere docet nos Plutarchus, 88 qui hoc loco 
multa affert, quae Posidonium sapiunt; Plutarchus enim 
animam explicans de quaternario verba facit et Pythagoreorum 
quaternarium cum Platonis, quem vocat, coniungit. Nam 
1 + 2 + 3 + 4, i. e. 10, est rezQaxvvs Pythagoreorum. Numeri 
autem ab uno ad decem computati sunt quinquaginta quinque. 
Eadem autem summa efficitur, si computas numeros 1+2 
+ 3 + 4 + 8 + 9 + 27 et si in hac serie monadem ut 
principium et parium et imparium numerorum bis computas. 
Summae igitur eaedem sunt. 29 Vides esse aliquid commune 
numeris Platonicis cum quaternario Pythagoreorum et recte 
Posidonium in eis pares rationes et facultates invenisse. 
Qua via confecta iterum spectemus, quid sciamus de ea 
ratione, qua Posidonius animam in Platonis Timaeo inter 
pretatus sit: mixta est anima ex intellegibili et corporum 
sensilium essentia ita, ut rationes continens ab intellegibili 
ad soliditatem progressa sit. Quae anima apta ad universum 
solidis corporibus compositum penetrandum est. Hoc de 
animae forma. Vis eius posita est inter mentem (voi-q) et 
facultatem sensilia corpora percipiendi (uia^aic:). 
Sed haec hactenus! Alia Posidonii vestigia indagemus, 
transeamus ad illas de numeris scriptas commentationes, 
quas Schmekelium secutus nuper Borghorstius Posidonio 
<9 
28. De an. procr. cap. XiV. 
29. cf. Anatolium ed. Heiberg pp. 15/16.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.