2
17
illustrandam quaternarium Pythagoreorum adhibuisse. Qui
<» laudatur continens tres perfectas symphonias; his symphoniis
universum movetur. Ratio autem, quae tamquam con
sanguinea universi apta ad id ipsum percipiendum est, nihil
est nisi ratio numerorum, quibus quaternarius completur, i. e.
> ratio harmonica aut ratio horum eorundem numerorum corporis
naturam praebentium. 28 Quorsus igitur haec tam multa
de quaternario? Quia quaternario animae ratio continetur,
quod efficitur ex Sexti Empirici loco, quem Schmekelius et
nuper Borghorstius 27 recte ad Posidonii memoriam augendam,
adhibuerunt, Adv. arithm. 5 et 8. Quibus locis quaternarii
vis eodem modo laudatur quo hoc primo Sexti loco. Laudibus
enim tollitur quaternarius, quia et symphonias perfectas
continet et progressionem usque ad corpus solidum praebet.
Tum legimus: a ars ev toj teoouou uoLliiua tov tov aodiuTog
ECEOityid&ui 'Loyov xcd uriv y.cd tov rfjg ipvyjjg et infra aXXtx ydq
tovziov ovnog iyovTiov y.cd y.utu TTjv ccoyridsv inodccuv leaauQcov
ovtcov uolIJ-umv, rov te ivbg y.cd dvo y.cd i.oiu y.ul Tiuoaoa, iv
olg f/Jyonev y.cd rrjv Ttjg ipvyijg idiav rttoidytadai v.utu tov
IvuQfiovLov loyov, Ergo vides hanc rationem,
qua veritas cognoscitur, pertinere ad animam, quae isdem
rationibus composita est quibus totus mundus. Et Posidonius
ipse apud Sextum probat rationem se mathematice dictam
esse intellegere, cum nitatur in Philolai sententia, qui
rationem esse criterium putaverit rationemque illam, quam
mathematici dicant. Una autem res relinquitur, quae nondum
satis perlucida sit. Cum enim apud Sextum disseratur de
quaternario animae rationem continente, apud Plutarchum
secunda illa pars animae certe pertinet ad numeros Platonicos
1, 2, 3, 4, 8, 9, 27, qui corporum mathematicorum numeri
sunt. Credas igitur oportet Posidonium, qui quaternarium
%
26. Sext. Emp. Adv. log. I, 99.
27. Borghorstius, De Anatolii fontibus, Diss. Berol. 1905 p. 68.