34
a Philodemo alienum ex ipso Metrodori libri capite
supra citato transscriptum esse cum in Hermae tomo
XXXXI, p. 45 sq. exemplis propositis probaverit Sud-
h ausius, ego ne acta agam ad hanc commentationem
te delegatum esse volo. Quae autem ipse sub finem
libelli addit praecepta, ea per se plana esse credo. —
* *
*
Reliquum est, ut gratias agam quam plurimas
praeceptoribus carissimis, qui de me et de opusculo
meo eximie meriti sunt: Sigofredo Sudhausio, viro
humanissimo, qui postquam auctor mihi exstitit horum
studiorum, quantopere me iuverit opera atque consilio
in edendo libello magis expertus sum quam editus
poterit testari, et Paulo Wendlandio, viro mihi
benevolentissimo, cuius opem numquam mihi defuisse
grato animo profiteor. Denique facere non possum,
quin stipendii Schassiani curatorio, cuius bene
ficio ipsam papyrum in Museo Nazionali Neapolitano
perscrutandi copia mihi data est, pro adiumento, quod
ad iter Italicum praestitit, gratias persolvam singulares.