32
omnia, quae ad domum pertinerent, jtttfaei censebat
tribuisse. 1 ) Quod cum sequentibus ita tantum poterat
convenire, si Hesiodi verba nibil significarent nisi
xrfi<Scg, atque etiam y austri, xcd tavta Gvvoixovo-
jiovGcc, comprehenderetur xtrfiecog appellatione (v. 32).
xal tcag olxog trjg rpo<jp% jrpwrov; xcd dea ti yvvr/
tav ilev&sQcov jiq&xov, Et cur de uxore Hesiodum
cogitasse putat, cum multi tradant eum scripsisse:
xvrjtrjv, ov ycc[i£ttfv? —
Exinde obiter perstringit quae de quaestu faciendo
(xtt]<3si) praecipit Theophrastus. 2 ) Cur tandem, inquit,
agriculturae primum ille tribuit locum artemque illam,
qusu ex metallis victum comparat, honestorum con
tendit propriam esse hominum? 3 ) Iam vero in iis,
quae de hominum consuetudine profert 4 ), cur primam
coi. ix. uxori vult haberi curam, cum etiam sine uxore bene
beateque vivi possit? Plane auj;em aliena sunt ab
oeconomia vulgo accepta, quae de coniugio disputat. 5 )
— Atque etiam de servis comparandis et educandis
coi. x. quae eduntur praecepta 6 ) omnia fere improbat Philo
demus. Porro ad servorum usum quae pertinent 7 ),
partim philosophus non curat partim, etsi non inepte
dicta sunt, tamen aliena sunt a proposito.
Denique pergit ad examinandum ultimum oecono-
coi. xi. mici caput, quo agitur de bonorum [lateor) cura. 8 )
Quae cum secundum Theophrastum his quattuor con
tineatur generibus, ut aliquis sciat et parare bona et
custodire et apte disponere et recte iis uti, Philodemus
priora duo tantum agnoscit genera ut vulgo accepta
1) Cf. Schoemannum 1. 1. p. 211. 2) 1343a, 25—1343b, 6.
3) Cf. quae ipse praecipit coi. XXIII, 3 sq.
4) 1343b, 7—1344a, 22. 6) Cf. coi. II, 8 sq.
6) p. 1344a, 23—1344a, 34. 7) p. 1344a, 35—1344b, 21.
8) p. 1344b, 22—1345b, 2.