Full text: Philodemi peri oikonomias qui dicitur libellus

30 
ponam interpretationem: Perlustratis Xenophontis sen 
tentiis simul contra plurima Theophrasti 1 ) praecepta 
disputavimus. Quod enim attinet ad ipsas libelli eius 
sententias, summatim translatae sunt ex Xenophontis 
oeconomico. 2 ) Atque magis etiam quam Theophrasti 
ceterorum scripta oeconomica recensuimus, quippe qui 
omnes quasi cuniculos egerint in Xenophontis ut prae- 
stantissimo de oeconomia libro 3 ), id quod aliquando 
etiam Theophrastus fecit. Itaque ea tantum remanent 
examinanda, quibus Theophrastus a Xenophonte 
dissentit. Ac primo quidem supervacanea sunt quae 
cumque in primo oeconomici capite auctor exposuit. 4 ) 
coi. Neque enim quidquam ad propositum pertinet, quod 
ille oeconomiam a politica differre pronuntiat, neque 
verum est politicam neutiquam, oeconomicam vero 
utique esse dominationem, immo est aliqua inter eas 
analogia. Sed ne ita quidem rei interest, si quis, 
X) Quo iure librum illum, qui sub Aristotelis nomine nobis 
servatus est, Philodemus tribuat Theophrasto, non est, quod 
hic accuratius inquiratur. Inspicias velim Susemihli editionis 
praef. p. VI sq., qui varias virorum doctorum sententias dili 
genter congessit et examinavit. Ceterum ego propter scri 
bendi genus ceteris Theophrasti scriptis inferius, elegantius 
tamen quam quo in commentariis utebantur, tenere nos credi 
derim ipsius Theophrasti doctrinam a discipulo quodam in 
artius redactam. 
2) Cf. Sus. praef. p. V ann. Hodermann 1. 1. p. 26. 
3) Cf. Hodermann, qui 1. 1. p. 50 perlustratis veterum de 
oeconomia sententiis sic concludit: „eos autem, qui singula 
consectando et colligendo post Xenophontem et Aristotelem 
de hac materia disputaverunt, adeo non suo iudicio stetisse 
arbitror, ut, licet discrepet inter eos in rebus parvulis ac levi 
densibus, non magis ex dogmatis Aristotelicis pendeant quam 
ex Oeconomico Xenophontis, praestantissimo illo, ut Schoe- 
manni verbis utar (op. ac. III, 207) de administratione do 
mestica libello. 
4) p. 1343 a, 1—17.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.