Full text: Philodemi peri oikonomias qui dicitur libellus

28 
columnae tertiae fine restitui potuerant ex paucis 
litterarum vestigiis. 
coi. Verbo tenus enim expressa sunt ea, quibus Socrates 
(oec. III, 4—6) demonstraturum se esse pollicetur 
aliorum servos, qui quasi vinculis constricti teneantur, 
saepissime aufugere, aliorum, qui libera utantur con 
ditione, libenter manere et mandata exsequi sedulo, 
rursus alios ex agricultura divitias sibi congerere, 
alios in extremam incidere egestatem. Huic quae con 
finis olim fuit columna argumentum videtur sumpsisse 
ex sequentibus quinque capitis tertii paragrapbis 
(c. HI, 6—10). 
coi. ii. Sequitur deinceps columna II, qua recensentur 
quae Xenophon (III, 10—15) a Socrate dicta narrat 
de uxore. Censet enim Gadarenus non ignorasse 
Critobulum aliorum uxores inservire opibus augendis, 
aliorum minuendis. Sed num omnino necessaria et 
utilis sit uxor philosopho ad parandam vitam beatam 
et omnisne uxor idonea sit, quae a marito de officiis 
suis instituatur, denique utram omnia quae peccet 
uxor marito vitio sint danda necne, haec iure suo ex 
Socrate Critobulus poterat quaerere. At ille discipulo 
suo adducere vult Aspasiam, utpote quae haec omnia 
evidentius possit explanare. Quae vero in sequentibus 
ipsemet Socrates adiungit de uxore aestimanda prae 
cepta, si non ementita, attamen plane sunt superflua, 
cum inde a cap. VII. Ischomachus ipse ea multo 
accuratius exemplis illustret. 1 ) 
1) P. confert, quae in Xenophontem animadvertit Lincke, 
Xenophons Dialog ®api olxovofuas, Jena 1879, pg. 57: „Wie 
lacherlich ist die gedankenlose AnmaBung, da.fi er (Socrates) 
unmittelhar nach seinem Gestandnis uber seine Unerfahrenheit 
in der Okonomik seine eigene Meinung uber wirtscbaftliche 
Angelegenheiten an den Mann zu bringen sucht.“
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.