27
qui falsam secutus opinionem quae singulis rebus
subsit notio animo praecipere supersedeat. Iam etsi
proprium fuit Socratis, quales verae essent hominum
conditiones non reputare, insanit tamen, cum satis
sibi dicat esse quinque minas ad satianda naturae
desideria atque inanem esse bonorum abundantiam.
At vero hanc non fuisse eius mentem dilucide apparet
ex iis, quae in sequentibus 1 ) Socrates ipse concedit
Ischomacho, homini non solum peritissimo admini
strandae rei domesticae, sed eidem probo atque
honesto." Quae sequuntur adeo discerpta sunt, ut,
qualis fuerit Philodemi sententia et quem Xenophontis
locum ante oculus habuerit, nos ignorare fateri
cogamur. 1 2 ) Tamen cum testis citetur Ischomachus, coi. vi.
arte cum his coniungas quae leguntur columnae sextae
initio: . . . rrjv d>g ov[x a^iov avdgbg (jcb](pQovog,
[oFo]g ’I[<}%6][iu%og fjv, ov '9 , p[«]ov[vd],u£r'og ox> ;xovov
olxovo^iMov d/Ud xcci %aXbv xuya&bly] Esvocp&v
tfafiyev y.al 2^cr/.\Qcc]rovg dp.<por£pco[s] 8t,8da\%a\lov.
Iam redit eo, unde digressus erat (oec. II). Disserit
autem de iis, quae Socrates ipse de domo bene ad
ministranda una tantum schola Critobulum conetur
edocere. Quale vero fuerit eius iudicium, in dubio
relinquendum est.
In omnia autem quae a Socrate in sequentibus
quasi indicantur oeconomiae praecepta diligenter eum
inquisivisse documento exstant verba illa, quae m
1) Inde a cap. YII.
2) Javaronius confert quae dicit Socrates in cap. XI, 9 sq.:
Melsi yciQ &ij eoi, o> ’Iexojiays, oiicos itlovtfls v.ul tioaIu %Qr r
x<x l-%<ov Tcollu fyfls iiQuyuata rovuov ivtiuslotievos; v.al mxvv
y’, fqpi) o Tffydpayog, fieiu aoi tovrav a>v iQcorag y.. t. I. sed
v. ann. ad coi. V, 25.