24
TJtinam plura nobis servata essent ex hoc genere
fragmenta! Nam quamvis mutila sint, tamen ita
possunt suppleri, ut fere verbo tenus referant libelli
Theophrastei sententias illas, quas Philodemus recen
suit coi. X, 28 sq. et coi. XI, 30 sq. Cum autem in
Coi. A media tantum versuum pars servata sit, omnes
lacunas accurate emetiri non possumus. Tamen plus
quam semel librorum nostrorum memoriam corrigi si
apparatum inspexeris facile cognosces. Neque vero
desunt loci, quibus Philodemi textus a nostro magno
pere videatur abhorruisse (coi. A, 2—5 et 19—21).
Yerum tamen Philodemi codicem omnibus, qui tempus
tulerint, praestantiorem fuisse iam nemo negabit. 1 )
Praeterea autem haec duo fragmenta testimonio
sunt perditam libelli partem complexam esse totum
Theophrasti oeconomicum. Sed ex sexaginta paginis
perditis hic Theophrasti libellus octo tantum fere
paginas complebat. Iam si reputaverimus adversa
riorum duo tantum Philodemum recensuisse scripta,
Xenophontis primum, alterum Theophrasti 1 2 ), auctorem
etiam ex Xenophontis oeconomico illa capita, quae in
altera voluminis parte ad trutinam vocavit, initio
libelli proposuisse manifestum esse crediderim. Con
tinebant autem 45—50 paginas. —
Totum igitur de oeconomia tractatum in
tres partes Philodemus distribuit, quarum
1) Quod recte iam perspexit Susemihlius, Aristotelis
quae ferunter oeconomica, Lips. 1887, praef. p. XXYI.
2) In coi. VII, 37 sq. absoluta Xenophontis libelli recen
sione auctor pergit his verbis: d\fft.ov Sjj, Sion xal rcgdg
[tA] n\Xei]6ta rutv 0eocpQ<xBtov ralg Svvdfie\6iv]
ixel&ev xexeifaXai[(o]fii[va, fi]aXXov Si xal rd rwv aX\ Xoiv\ et
coi. XXVII, 13 sq.: s]£ Se riva xal r&v Ttagu Sev[o](p<bvri xal
0eocpgccarcoi Bvv[e]jca>govfiev ovx &Soxifia xtcdj yiloGorpoig elvaixrX.