Full text: Philodemi peri oikonomias qui dicitur libellus

17 
Iam cum librarium a littera A numerandi initium 
cepisse consentaneum sit et littera od in coi. XXV fine 
legatur, totius voluminis ambitum nonaginta 
fere et octo columnarum 1 ), i. e. 4500 fere 
versuum fuisse efficitur. 
Sed plura bine possumus elicere. Nam cum in 
emetiendo voluminum ambitu heroici versus mensura 
triginta sex fere litteras continentis veteres usos esse 
constet 1 2 ), huius autem voluminis versus vicenos sin 
gulos tantum litteras complectantur, his centum octo 
ginta versibus respondere centum versus epicos facile 
suspicaris. 3 ) Et rem ita se habere apparet ex conspectu 
quem infra addidi. 4 ) Manibus igitur tenemus 
paulo tantum plus quam quartam partem apo- 
graphi ex archetypo descripti, qui duo fere 
milia et quingentos versus amplectebatur. 5 ) 
1) Cf. Croenert in Hermae tom. XXVIII, p. 402: Die 
Rollen, soweit sich vorlaufig ihr genauer Umfang feststellen 
laBt, sind niemals unter 100 Kolumnen stark. 
2) Cf. Birt, das antike Buchwesen, oap. IV. 
3) Exempla huius centenorum versuum epicorum sticho- 
metriae ex codicibus satis nota sunt. Cf. e. g. Martin Schanz 
Hermae t. XVI, p. 309 sq., H. Diels, Hermae t. XVH, 
p. 377 sq., W. Christ, Abh. d. I. Cl. d. K. Ak. d. Wiss. XVI. 
Bd. IH. Abt., Fubr, Mus. Rhen. t. XXXVH, p. 468 sq., 
Burger, Hermae t. XXVI, p. 463 sq. — Etiam in papyro 
Aegyptiaca primi a. Chr n. saeculi similis stichometriae 
vestigium invenitur, v. Blass, Archiv f. Papyrusf. 1906, 
p. 480. — Sed de bac re propediem accuratius me agere posse 
spero. — 
4) ip — w = 3797 litterae = 100 x 37,97. 
Z — i|j = 3664 litterae = 100 x 36,64 litterae = 1540 
syllabae. 
v — g> — / = 7618 litterae = 200 x 38,09. 
5) Papyrus versuum numero iam in margine textus ad- 
notato etsi subscriptione caret, tamen hoc ipso exemplo de 
monstrari videtur, id quod iam Birtius 1. 1. p. 189 et 213 
suspicatus est, subscriptionibus in VH. sub titulo additis indi- 
Philodemus, ed. Jensen. 2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.