11
quas quidem coguoscere mihi viderer, inter se dista
bant septenis fere centesimis. Ceterorum autem
metrorum rationes hae sunt: spatium inter binas
fissuras evolutione factas minuitur a centesimis 5 ad
1, 1. In columna nona longum est 3,3 centesimas.
Spatia autem litteris repleta altitudine sunt 18, latitu
dine 5,5—6 centesimarum. Yersuum numerus in
singulis columnis exaratorum inter 45 et 49 variat,
ipsi versus 18—25 litteras continent.
Suo iure Croenertus hoc volumen, quod ab eodem
librario atque papyrus numero 1008 (itsqI y.coaav I)
scriptum est 1 ), papyrorum ordini melioris notae ad-
signavit. 1 2 ) Scriptura librarii nusquam compendiaria
est. Litterae numquam inter se coniunctae omni
ornamento carent 3 ) et tam perspicuo et aequabili
charactere exaratae sunt, ut quasi typis expressae
videantur. 4 )
De ortographia pauca tantum dicenda sunt, cum J^pMa.
libellus a gravioribus vitiis immunis sit. Librarius
probe et diligenter archetypi formas tradidisse videtur.
E. g. ubi suam consuetudinem secutus pro i longa bl
scripserat, postea s puncto supraposito delevit
(v. ftolhxixtfv VIII, 3, xsyvhlxca XVII, 31 cf. xtyvixr^
XVII, 2). 5 ) Exceptum est solum %axo^LBiUav IV, 8,
sed huius vocis in N integre servatae cum hodie
1) v. Croenert, Memoria Graeca Herculanensis, p. 11.
2) v. Croenert, 1. c. p. 8.
3) cf. tabulas in fine libelli additas.
4) Neque igitur magnopere mirandum, quod in Museo
Nazionali femina quaedam spectandi studiosa cum ad tergum
meum adstitisset et aliquamdiu attente papyrum inspexisset,
plena admiratione subito exclamavit: „Ergo etiam typis usi
sunt ista aetate!“
5) Non recte Croenert, 1. 1. p. 27: nolemxijv, re/vitrca.