Full text: De Alcibiade I, qvi fertvr Platonis

8 
id quod Schleiermacherus sensum magis secutus quam rationes 
affirmat, rationibus comprobare conabatur. Sed ipse quoque 
nihil certi explanare in animo habebat, quod ipse in fine dis 
putationis affirmat b Atque Schleiermacherus et Astius mihi 
iam comprobasse videntur dialogum Alcibiadem I non genuinum 
esse. Quo magis mirandum est post hos viros cum doctissimos 
tum sagacissimos Socherum 1 2 exstitisse qui Platoni denuo dia 
logum attribueret. Qua disputatione optime mihi demonstrari 
videtur, quam falsum sit viros doctos in talibus rebus sensum 
solum sequi. Nihilominus Hermannus 3 , Steinhartius 4 , Stall- 
bauraius 5 quoque Alcibiadem I Platoni attribuunt, qui omnes 
putant Platonem iuvenem Socrate etiam vivo dialogum scrip 
sisse. Nam quicumque genuinum eum esse putat, ultro cogitur 
eum scriptis Platonis quodam loco inserere. At deinde Zellerus 6 , 
Cobetius 7 , Hirzelius 8 , Brunsius 9 omnes deinceps dialogum 
nullo modo genuinum esse contendebant. Zellerus quidem 
relegat nos ad Schleiermaeherum et Astium ipse quoque locos 
Platonis et Xenophontis ab imitatore adhibitos locis iam ab Astio 
allatis addens. Cobetus ne unum quidem alium virum doctum 
nominans sensum magis sequitur quam rationes. Hirzelius 
autem putat dialogum contra Aristoxenum Syracusanum, Aristo 
1 p. 441. „So liessen sich noch mehrere Ausstellungen machen, 
wenn es fiir den Einsichtigen noch eines Beweises bediirfte, dass 
auch dieses Gespriich in der Reihe der echten Schriften des Platon 
keinen Platz bchaupten kann.“ 
2 Joseph Socher, Uber Platons Schriften, p. 111—122. Miin- 
chen 1820. 
3 K. F. Hermann, Geschichte und System der platonischen 
Philosophie I, p. 439 ss. Heidelberg 1839. 
4 In prolegomenis ad Muelleri versionem germanam I, p. 133. 
Leipzig 1850. 
5 In editione Platonis V, 1—2 1834—1835, p. 169 ss. 
6 In recensione versionis Germanicae Muelleri et prolegome- 
norum Steinhartii, Zeitschrift fiir die Altertumswissenschaft, Neunter 
Jahrgang (1851) p. 259—261. 
7 Cobet, ad Platonis, qui fertur, Alcibiadem I, Mnemosyne, 
Nov. ser. II (1874) p. 369 ss. 
8 Rudolf Hirzel. Aristoxenos und Platons Alkibiades I, Rhein. 
Mus. 1890 p. 419. 
9 Ivo Bruns, Litter. Portrat 1896, p. 339 ss.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.