63
rebus publicis corrumpi hoc Plato quoque censet 1 * . Porro
auctor, cum Alcibiadem excusare couetur, simul Socratem
quoque defendit, qui arguebatur Alcibiadem corrupisse.
At quare auctor commovebatur, ut de Alcibiade dia
logum componeret? Cohaeret haec quaestio cum alia de ae
tate imitatoris instituenda. Neque dubitari potest, quin dia
logus post Platonis Rempublicam et Leges compositus sit, id
est post Platonem mortuum, eodem modo post Xenophontis
scripta. Sed quodam loco dialogi haec sententia refutari vi
detur, quo auctor loquitur de divitiis ac potestate Lacedae
moniorum. (p. 122 D ss.) Affert enim aurum et agros La
cedaemoniorum in Messenia sitos. Quae omnia, certe
agros Messeniae Lacedaemonii anno 369 amiserunt, ita ut
Rudolfus Adain- et Eduardus Meyer 3 * * putent dialogum ante
hunc annum compositum esse. Quomodo haec contradictio
dissolvi potest? Num putari potest auctorem ratione ac con
silio hunc locum attulisse, ut Plato hunc dialogum composuisse
videatur? Num hoc loco eos, qui dialogum legerent, falli
volebat? Sed vix credibile esse videtur; Si auctor Platonis
dialogum fingere volebat, coactus erat, in omnibus rebus Pla
tonis sententias sequi, quamvis ab aequalium sententiis discre
parent. Non narravisset Socratem ultra modum Alcibiadem
secutum esse, Alcibiadem iam deflorescentem a Socrate amatum
esse, quae omnia a Platonis dialogis discrepant. „Scd, dixerit
quispiam, quia plurimis locis dialogi iuvenilis Platonis imita
tione expressi sunt, auctorem iuvenile opus fingere voluisse
constat. 11 At cur imitator doctrinam idearum affert, quin
etiam ideam animae optimae partis? „Cur non doctrinam illam
recordationis affert, quamquam loco Menonis, quem imitabatur,
paene cogebatur? 1 * denuo interrogaverit quispiam. Respondeo,
quia adulescentulus Alcibiades non intellexisset neque auctor
Platonis opusculum fingere in animo habebat. Etiam Xeno
phontem non tam securus imitatus esset.
1 cf. Apol. p. 31 E (vid. p. 53) Resp. p. 496 B.
* Adain, 1. e. p. 64.
8 E. Meyer, Gesch. d. Altert. V p. £9: Loquitur de divitiis
Lacedaemoniorum et citat AI p. 122E: „Die angefuhrte Stelle ist
deutlich vor Leuktra geschrieben 11 .