V.
Restat ut agam de argumento dialogi, de auctore, de
aetate. Quae quidem tres quaestiones arte inter se connexae
sunt.
Atque statim constat titulum, quem veteres grammatici
dialogo dederunt, rrepi dvGpdnxou cpuceuuc, non rectum esse,
quia in postremam solam partem dialogi cadit, ubi demon
stratur animam solam hominem esse. Sed liberati aliorum
iudicio interrogemus: quid continetur dialogo? Adolescens in
stituitur de republiea recte administranda. Itaque hoc quoque
argumentum dialogi est, quod etiam accuratius determinari
potest hoc modo. Non quilibet adolescens est, sed Alcibiades
clarissimus. Atque adversarii Alcibiadis opprobrio ei dabant,
quod tyrannidi studuisset, cum amici boc excusarent dicentes
tale ingenium non volgari modo metiendum esse. At dialogo
Alcibiades educatur; Socrates enim eum admonet et hortatur,
ne tyrannidem instituat, tam saepe, ut ridiculum esset, nisi
auctor certi quid spectaret. Atque bene accidit, quod So
crates nonnullis locis timet, ne quamquam eum optime edu
care conatur, tamen Alcibiades corrumpatur: p. 132 A. touto
ydp bq pdXicxa eyw (pofloOpai; ,uq bqpepacxqc qjiuv yevopevoc
biacpGapqc • rroXXoi ydp fjbq, kcu dyaGoi TreTiovGaciv auro 3 AGq-
vairnv .... euXajloO ouv xqv euXd|3eiav, qv eyib Xeym • • P- 135 E.
Alc. . . . dpHopai ye evxeOGev xqc biKouocuvqc eTiipeXecGca. Socr.
BouXoipqv av ce xai biaxeXecai * dppwbm be, oiixi xq cq cpucei
dmcxwv, dXXd xqv xqc ttoXcujc opmv pwpqv, pq epou xe xai coO
Kpaxqcq . . .
Demonstratur igitur Socratem Alcibiadem educare conari,
sed simul dicitur eum frustra hoc spectare. Quamquam non
dicitur Alcibiadem natura pessimis moribus fuisse, sed Athe
nienses eum corrupisse. Auctor igitur Alcibiadis mores ipse
quoque condemnat, sed excusare conatur. Optimum quemque