Full text: De Alcibiade I, qvi fertvr Platonis

43 
aliquid certi in animo habere videtur (p. 126 A). Sed neque 
Socrates neque Alcibiades id, quod quaeritur, invenire possunt. 
Tum Socrates interrogat p. 127 E qpepe bq xi ecxi xo lauxou 
eTTipeXeicGai. Sine ulla coniunctione hoc quaeritur, ita ut 
denuo appareat dialogum e compluribus imitationibus compo 
situm esse. 
Ceterum hic in moribus Socratis, quales auctor describit, 
repugnantia inesse videntur. luitio dialogi Socrates dixerat 
se solum Alcibiadis consilia efficere posse (p. 105 E); sed 
nunc subito dicit p. 124 C; xoivq {louXq & xivi xpomu dv dxi 
jleXxicxoi YevoipeGa. 4yw Y«p xm ou ixepi pev cou XeYw ok 
Xpq TraibeuGqvcu, uepi b’ epou b’ ou kxX. Hoc loco is est So 
crates, qualis vivus loquebatur, illo loco, qualem Plato maior 
natu sibi fingebat. Tamen hoc a Platone abhorret Socratem 
praedicare et ostentare potestatem suam. Quamvis enim So 
crates Platonis maioris natu doctrinam quandam habeat, tamen 
nusquam ostentat atque iactat, sed per ironiam negat. Sed 
hic plane contrarium exstat: Primo in capite iactat potestatem, 
altero loco concedit se quoque nihil scire, quod non per iro 
niam dicit, sed re vera nihil scit. Praeterea repugnat sibi, 
cum Socrates ignorantiam fateatur et tarnen de doctrina idearum 
loquatur. Omnino auctor mores Socratis non intellexit; Xeno 
phontis et Platonis Socratem stultissime confudit. Quis, si 
modo verum Socratem Platonis intellexit, Xenophontis scripta 
exprimeret! 
Quinta quoque imitatio mihi statuenda esse videtur, dico 
illam imaginem oculi et animae in exitu dialogi propositum 
(p. 132 D sqq.)- Ut oculus se conspicit optime in alio oculo, 
sic anima se optime conspicit in animae optima parte, id est 
in mente. Nemo non statim meminit illius pulcherrimae ima 
ginis, quae legitur in Platonis Republica, quam imitatorem 
bene cognovisse constat. Atque Platonis imago haec est: Si 
oculos convertimus in res a sole illustratas, oculis vis videndi 
inest; sin autem in tenebras, oculi caeci esse videntur. Non 
aliter in anima res se habet: Si animam convertimus in id, 
quod veritas illustrat, mentem habemus, si minus, mentem non 
habemus: p. 508 D ouxw Kai xo xqc qmxqc dibe voei' dxav pev 
ou KaxaXd|Lmei dXqGeid xe Kai xo dv, eic xoOxo dnepeicqxai,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.