Full text: De Alcibiade I, qvi fertvr Platonis

13 
1 p. 206. 
2 p. 210. 
Democriti secutus putat corpuscula quaedam ex pulchro cor 
pore adolescentis ad amatoris oculos transfluere, ita ut bene 
intelligatur animam nihil valere posse in amore concitando. 
Maximum autem argumentum praebet doctrina illa meta- 
physica, qua Plato intimam causam omnis amoris positam putat 
Pulchritudo ideis omnium rerum simillima est, eum tenuissimo 
sensuum concipiatur, oculis, cum iustitia, sapientia, aliae vir 
tutes nullo modo videri possint. Itaque si quis pulchrum corpus 
videt, statim memoria idearum, quas olim vidit, excitatur. 
Et haec quidem memoria amor est. Animi generosiores et 
meliores paulatim ad animi pulchritudinem amandam transeunt, 
eum interiores modo bestiarum inter se ament. Itaque ex 
argumentis modo allatis manifestum est pulchrum corpus primum 
amorem concitare. 
Iterum Plato de eadem re in Convivio philosophatur 
neque eodem modo. Sed id, quod mea causa plurimum inter- 
est, idem manet. Omnia enim animalia, cum maxime florent 
et vigent, novum animal ex se creare concupiscunt, ut sic 
immortalia sint. Sed ut creetur, aliqua re, quae intercedit 
inter corpora, opus est, quam Plato pulchritudinem esse statuit. 
Itaque amor non est amor pulchri, sed creatio, quae fit in 
pulchro. Sic perspicuum est etiam hic pulchritudinem cor 
poris, non animi amorem concitare 1 . 
Verus amator primum semper unum pulchrum corpus 
amat, deinde omnia pulchra corpora, deinde pulchrum animum, 
ita ut paulatim per omnes gradus ascendens ad ideam pul 
chritudinis ipsius conspiciendam perveniat 2 . 
Etsi igitur ad altiora progredienti pulchritudinem corporis 
Plato supervacaneam esse censet (cf. Conv. p. 210 B pexd be 
xauxet to ev xouc ipuxouc koiWoc xijmwxepov qyficacOai toO dv 
tiI) cwpaxi, ijjcxe Kcd ddv eTtieiKqc wv xqv ipuxuv xic xdv cpi- 
xpov dv0oc dxq, dHapxeiv auxui kou dpav. . .), tamen initium 
amoris semper ea concitatur. Itaque dici non potest Socratem, 
qualis describitur in Alcibiade I, iam in altiore gradu amoris 
versari; nam ne sic quidem omnis pulchritudo corporis con 
demnari posset, quod quidem in Alcibiade I fit. Videmus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.