S. NICOLAVS ARVSIENSIS 407 illorum, quos in ecclesia triumphante glorificat, aliquorum fidem et merita in militante miraculis declarando, ut per ea prauitas confundatur heretica et fides catholica confirmetur. Sane caris simus in Christo filius noster .C., illustris rex, ac uenerabiles fratres nostri,.. archiepiscopus Lundensis, episcopi nec non clerus 5 et religiosi regni Dacie per suas nobis litteras intimarunt, quod recolende memorie Nicholaus, natus clare memorie Canuti regis Dacie, diuina misericordia faciente aggregatus existit collegio super norum, gloriam concesse sibi beatitudinis signis exprimens uirtuosis; nam circa sepulcrum eius et loca alia per inuocationem sui nominis 10 et deuotionis sincere suffragia multa miracula circa multos mirabilis in altis dominus multipliciter operatur, ita ut illius sanctitas manifestis indiciis comprobetur, et ipsius inter alios sanctos non inuocare suffragia sit indignum; quare dicti rex, archiepiscopus, episcopi, clerus et religiosi nobis humiliter supplicarunt, ut super 15 huiusmodi miraculis testimonia recipi mandaremus. Verum quia in tam sancto et pio negocio est cum grauitate ac maturitate preuia procedendum, de fide ac circumspectione uestra plenam in domino fiduciam obtinentes discretioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus ascitis uobis uiris religiosis et deum timen- 20 tibus de uirtute morum et ueritate signorum, operibus uidelicet et miraculis dicti .N., diligentissime inquirentes, que inueneritis, nobis uestris litteris fideliter intimetis. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo uestrum ea nichilominus exequantur. Datum Anagnie VIII. Kal. Augusti, pontificatus nostri anno duodecimo. 25 II. Epistula Alexandri papae IV. 13. mens Dec. 1255, Alexander episcopus, seruus seruorum dei, uenerabili fratri.., episcopo Wibergensi, et dilectis filiis.., abbati de Cara Insula Cister- ciensis ordinis Arusiensis dyocesis, et.., priori fratrum predicatorum Arusiensium, salutem et apostolicam benedictionem. Significarunt nobis uenerabilis frater noster.. episcopus et dilecti filii capitulum 30 11—12. Psalm. 92,i: mirabilis in altis dominus. 4. .C. VAM; Canutus(!) B. 5. nec non om. M. 8—9. supernorum VAM; sanctorum B. 9. virtuosis ABM; gloriosis V. 12. in aliis B. 16. huius B. 17. ac VA; et BM; item v. 18. 20. ascitis VB; asciatis A; associatis M. 21. virtute VAM; veritate B. 22. dicti .N. addidi. que VAM; Quae cum B. 23. uestris litteris V; litteris vestris ABM. 24. potuerint B. 26. venerando B. 30,.. sc. Petrus (Ugoti). 27