64 JOHANNIS MAGNI rum extremum posse adiuuerant quod regnum, et nos saeculares, reducti sumus ad nostras leges, priuile- gia, equitatem, libertatem, vsum, et voluntatem et nostrarum rerum plenariam possessionem, quae omnia a nobis longo tempore per violentiam erepta fuerant et denegata. Et ad horum omnium premissorum robur et testimonium securitatem et firmitatem nostra sigilla Apposuimus ad literas praesentes quae datae sunt in oppido Sudercopensi diocesis Lincopensis. Anno Domini M.CCCC.XXXVI. v. die Octobris b). Similes etc. literae infra de priuilegiis ecclesiasticis violatis et reformatis suo ordine reperiuntur quod scilicet regni status saecularis nunquam prospere stetit, nisi communi adiutorio Ecclesiae et nobilium. Vtris- que enim concorditer vnitis omnia eorum bona coalescunt et disgregatis infinita mala ex omni parte etiam a vilissimis hostibus accrescunt et infliguntur. Ideoque credant frustra scriptum non esse omnia quaecunque vultis vt faciant vobis homines, eadem facite illis. Item quod Esaiae 33. dicitur. Ve qui predaris Nonne et ipse praedaberis, et qui spernis nonne et ipse sperneris? cogitent ergo quam bonum et quam iucundum est ambulare in domo Domini cum consensu, et assequi aeternam felicitatem. NICOLAVS Ragualdi Gothus Vexionensis anlequam locum inter Archiepisco- pos Ypsalenses meruit obtinere, mulla tulit fecitque puer sudavit et alsit, cum enim adolescens ab amicis emissus esset, ut transmisso mari, ad praeclariora Gymnasia in Germania aut Gallia, discendarum litterarum causa se transferret, accidit ipsum in littore Pomeranico (quassata tempestatibus navi) periculosum naufragium nocturno tempore incidere omnibusque sociis fato absumptis, appraehensa tabula, inter undas vario fluxu, nunc in litus nunc rursus in mare iaclari, nec posse auxilium (unda fauces obstruente) clamando implorare; interea, ruricola procul a littore mansionem complexus, vocem desuper elapsam in cubiculo suo audivit, qua monebatur repente a somno surgere, et periclitanti in mari amico Dei auxilium sine mora afferre; huic voci mox obtemperans, se (quamvis media nocte) in cimbam misit, et iuvenem sae- uissimis tempestatibus erutum litori restituit. Quo facto salis ostensum fuit, divi nam providentiam curam de eo gerere singularem. Enimuero, docillimum sortitus ingenium, brevi tempore inter doctissimos habebatur, doctrinamque suam ita praecla- et emunitatibus cum omnibus eorum colonis, hominibus et servitoribus, coloniis, bonis et possessionibus, mobilibus et immobilibus libere frui et gaudere valeant juxta formam mo dum et" tenorem eorundem jurium, legum privilegiorum et libertatum in omnibus suis articulis, nullo dempto, prout ea ipsis a sanctissimis Bomanis pontificibus, catholicis regi bus aliisque principibus, magnatibus et dominabus data et concessa sunt usque ad praesentem diem et in futurum auctore domino concedentur. Quorum tenores omnes et sin gulos cum omnibus suis clausulis hic habere volumus pro expressis. Hanc autem nostram approbationem et ratihabi tionem pro nobis et nostris successoribus et haeredibus adji cimus et quantum in nobis et ipsis est in perpetuum in violabiliter observare volumus nec in aliquo contrariare, ad laudem et honorem omnipotentis dei suaeque gloriosae ma tris et specialiter patronorum hujus regni ad exaltacionem orthodoxae fidei nec non ad bonum et tranquillum statum tam ecclesiarum quam ecclesiasticarum personarum, ut eo liberius et devotius quo quietius divino cultui velint et va leant inservire. Et si, quod absit, quisquam cujuscunque sta tus aut conditionis exstiterit, qui dictos ecclesiam, praelatos et clerum cum eorum supradictis attinentiis in eorum juri bus et legibus, privilegiis, libertatibus et emunitatibus mole stare aut perturbare praesumserit, hujusmodi perturbatoribus et molestatoribus nos pro viribus efficaciter et fideliter op ponere et resistere volumus et tales nos in eorum exhibere perturbatione, quales ipsos affectamus, si nos in nostris ju ribus, legibus, privilegiis, libertatibus et bonis regni consuetu dinibus, a quoquam contingeret molestari; et merito, cum ecclesia, praelati et clerus saepedicti nobiscum hactenus ad hoc fideliter pro extremis eorum viribus cooperati sunt, quod regnum et nos seculares ad usum privilegiorum et liberta tum nostrarum pervenimus, quibus longo jam tempore supe riorum violentia fuimus destituti. In cujus rei firmitatem et majorem evidentiam sigilla nostra praesentibus duximus ap pendenda. Datum Sudercopiae anno domini MCDXXXVI, xxv die mensis Octobris. Litera principalis est in ecclesia Strengnensi,* b) Litera originalis (sub die XXV Octobr. 1436) suecico ser mone conscripta adhuc in fine XVH:i seculi exstabat, ut vide tur ex registro Erici Palmsköldii chronologico actorum prin cipalium in archivo regni. Aliud exemplar in eodem con ventu latino confectum sermone, quod ad concilium Basile- ense mitteretur, postea asservabatur in ecclesia strengnensi, unde transcriptum est in registris upsalensi (et aboensi). Ex quo cum patet, exemplar ab auctore hist, metropol, allatum nihil aliud esse, nisi versionem ex suecico originali poste rius factam, hic textum latinum secundum supradicta registra inserimus. "In nomine domini Amen. Universis et singulis, ad quo rum notitiam praesens scriptum pervenerit, Christiernus Ni- clisson, miles et dapifer regni Sueciae ejusdem regni consiliarii et nobiles, salutem in domino sempiternam, Ad futuram rei memoriam omnium et singulorum, quorum interest, aut quomodolibet in futurum interesse poterit de ducere cupimus notitiam per praesentes, quod quia de om nipotentis dei singulari et ineffabili ordinatione et gratia speciali regnum Sueciae cum omnibus suis inhabitatoribus spiritualibus et secularibus ad hoc devenerunt, quod in po sterum possint et debeant suis juribus ac legibus, privilegiis et libertatibus ac antiquis laudabilibus consuetudinibus uti pariter et gaudere, prout in litera placitationis inter serenis simum principem, dominum nostrum gratiosum, dominum Ericum Dei gracia, regem Sueciae, Daciae, Norvegiae du cemque Pomeraniae ex una et nos ex parte regni ex altera partibus, prima die Septembris anni praesentis factae Cal- mamiae et auctoritate sacrosancti generalis concilii Basili- ensis per reverendum patrem, dominum Nicolaum episcopum Wexionensem, potestatem specialem desuper habentem con firmatae, plenius continetur. Hinc nos pro nobis et nostris successoribus et heredibus bona et inviolabili fide promitti mus, et in futurum absque contradictione et dolo malo fir miter observari volumus, quod ecclesiae cathedrales et pa- rochiales, monasteria, capellae, hospitalia et alia quaecumque spiritualia loca, archiepiscopi, episcopi, praelati, capitula et totus clerus, seculares et regulares utriusque sexus regni Sueciae suis et juribus et legibus, privilegiis et libertatibus