HISTORIA METROPOL. ECCLES. UPSAL. 9 et corporis recipere merebatur. O immensa, et stupenda Dei miseratio erga Go thicam nationem. Olim namque Deus, ut futurum gentium Apostolum Paulum a caecitate liberaret, Ananiae ministerio uti dignatus est: nunc vero pauperem Go- tlium longe maiore caecitate percussum, per suam dilectissimam genitricem illumi navit, et ita illustravit, ut deinceps semper publice praedicata fuerit sanctissima Christi fides in utroque regno Gothiae, et Sueliae. Igitur o Suetia, et Gothia, a- gnosce Apostolam tuam: agnosce magistram fidei tuae: agnosce (inquam) divini ver bi genitricem, et praedicatrieem. Non parva cura est Deo tuo de salute tua, qui te de tenebris gentium per suam piissimam matrem reuocavit. Erubesce, poeniten tiam age, et educ quasi torrentem lachrymas tuas, quia unquam auditae sunt in te Lulheranae blasphcmiae in ipsam magistram tuam Deiparam immaculatam: quae iam coelos penetraverant, ut inde, nisi cito poenitueris, terribiles ad te revertantur ae rumnae. Sed haec alias. Hanc gratiam consecutus idolorum Pontifex, mox Apo- stolica vice fungens, omne regnum circuibat, excelsa Dei, utcunque potuit, balbu tiendo praedicans, atfirmansque, quoniam Chvislus est verum lumen ad reuelationem gentium, omnes autem dii gentium daemonia, et non est salus in simulachris eorum: igitur euertcnda, et omnis eorum cultus Christiana religione commutandus. Favit illi populus miraculi novitate attonitus, seque ad suscipiendam Christi fidem parat. Yerum quia messis multa erat, et operarii pauci, curavit Rex Slenchillus (iam co gnomento Pius) oratores mittere ad Bremensern Archiepiscopum, pro viris doctrina et sanctitate praeclaris, qui reparandae fidei Christianae essent idonei, et pro di vini cultus augmento nulla adversa formidarent. Unde et viri singularis abstinentiae, et doctrinae illico missi sunt, qui sinceritate purioris vitae esurientem in verbo Do mini populum fideliter erudirent, atque evacuata idolorum superstitiosa cultura in optima via salutarium exemplorum dirigerent, et conseruarent. Deinde Adalvardus secundus Episcopus post sanctum Ansgarium, fidem Christi in Suetia, praesertim circa Upsaliam praedicans, tanti meriti apud Deum, et homi nes fuisse traditur, ut eius memoria apud Suecos sempiterna laude celebrari merea tur. Nam iuxta S. Pauli exemplum, cum libor esset ex omnibus, omnium se ser vum fecit, ut plures Christo lucrifaceret, sciens quod, qui ad iustitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Quippe, cum esset in le ge Domini doctissimus, Pontificiaque dignitate, et vitae sanctimonia conspicuus, ad mandatum Archiepiscopi Bremensis (qui erat Ansgarius, aut eius successor) reli ctis patria, parentibus, amicis, fortunis, secutus est oratores praefati Stenchilli Re gis: cum quibus post mulla maris et terrae pericula, peruenit in Suetiam: exce- ptusque a Rege iam Christiano, et proceribus regni (quamvis paganis) cum summo honore, in civitate Sigtuniensi: ubi tantum, venerationis in ipsum ab universis est collatum, ut non secus ab eis exciperetur, quam Paulus a Galatis olim fuerat ex ceptus, qui de ipsis scribens ait: Sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum: et si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Enimue- ro dum sacramenta off erret beatus Adalvardus, adeo devoti, et alacres offerebant donaria populi ad altare Dei, ut sub unius missae officio a populo non numeroso septuaginta librae argenti oblatae numerarentur. Quo facto clare probatum fuisse videtur dictum Pauli Apostoli: Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ostendentes opus legis scriptum in cordibus suis. Unde enim scire potuerunt offerendum esse? nisi quia etiam natura conformiter ad legem Dei docet, non opportere in conspectu Domini Dei vacuum apparere, praesertim in eo sacro sancto mysterio, ubi filius Dei Deo patri pro salute totius mundi offertur. Quippe impium, Tom. III. n. 3.