I. IV. LEGENDÆ 2 Go N: o IL Litteræ Ansciîarii Aichiepiscopi , omnibus Episcopis, in regno Lu do vici Regis com morantibus , pauHo ante ipsius b. Viri decessum dalæ. Has litteras, quæ supersunt unicæ, primus edidit Phil. Cœsar, in Triapostolaiu Septen trionis, Colon. i 642. ct post eum J. Bollandus et G. Henschenius, in Act. SS. Ant v. Easdem, utpote quæ a Remhcrto , Cap. XXXIV. citantur, heic apponimus: In nomine Sanctæ et individuae Trinitatis. Ansgarius, gratia Dei Archicpiscopus, o- innibus Sanctæ Dei ecclesiae Praesulibus in regno dunlaxal Ludovici Regis commorantibus. Nosse Vos cupio, quia in hoc Libello continetur, qualiter Ebbo, Remensis Archiep. divino afflatus spiritu, temporibus Domini Ludovici Imperatoris, cum consensu Ipsius ac pene totius regni ejus Synodi congregatae, Romam adiit, ibique a Venerabili Papa- Paschali publicam ev- angelizandi licentiam in partibus aquilonis accepit. Et qualiter postea Ludovicus Imp. hoc opus sublimavit, Seque in omnibus largum praebuit et benignum, et cetera, quæ huic lega tioni contigerunt. Quapropter suppliciter deprecor, ut apud Deum intercedatis, quatenus haec legatio crescere et iructillcare mereatur in Domino. Jam autem, Christo propitio, et apud Danos et apud Sveones Christi est fundata ecclesia, et sacerdotes absque prohibitione proprio funguntur officio. Precor autem, ut has literas in bibliotheca vestra ad perpetuam memoriam reponi faciatis. Omnipotens Deus faciat Vos omnes hujus operis pia benevolentia participes, et in coelesti gloria cohæredes! IV. LEGENDÆ DE SANCTO ANSCHARIO, E Vetustis Ecclesiæ Svecanæ Breviariis. v ita S. Anscharii per S. Rembertum ad finem perducta, instar appendicis sistere lubet Hymnos , Lectiones s. Legendas, e vetustis Ecclesiæ Svecanæ Ereviariis excerptos, quibus Festum S. Anscharii Anniversarium olim celebrarunt majores nostri, llasce Le gendas desumsimus e Breviariis ipsis impressis, quæ in Bibliotheca R. Acad. Upsal. ad- servantur. Sunt vero sequentia, quæ hac potissimum ratione consuluimus: I. Breviarium Upsalense. Holmiæ, p, Joh. Fabri, i4g6. O. II. Lincopense. Norimb. p. G. Stochs, i4g5. O. III. Scarense. Norimb. p. eund. i4g8. O. IV. Stregnense. Holmiæ, p. Joh. Fabri, i4g5. O. ,V. Arosiense. Basil, p, Jac. de Pfortzheim, i5i5. O. Præter Iiosce libros impressos, jamjam rarescentes, immo rarissimos, varias exa minavimus Lectiones de Sanctis, quarum Codices manuscriptos possident Bibliotheca Regia Holmiensis et Academica Upsaliensis. E priori thesauro, ad manus habuimus Codi cem A. 56. Warmholtzio , T. IV. p. n5 laudatum, e posteriori vero, Cod. N:o 20 . Catal. Benzel. Hic in vita S. Anscharii prolixior, ambo vero Rembertum verbotenus exscri bunt. De cetero observavimus, Nob. Ôrnhiehn et Langebek , ad calcem Vitæ Anscharii, ab eisdem editæ, Legendas aliquot veterum de S. Anschario publici juris fecisse, ille, e Codice Laurentii Odonis et Officiis Patronorum Regni Sveciæ, hic vero, e Danicis præsertim, Sveticis, Germanicisque Breviariis, tam impressis quam manu exaratis. Hal- lucinatur vero, quando Breviarii Upsaliensis Legendam, Breviarii Scarensis autumat, usus scilicet eXemplo Breviarii re vera Upsaliensis , a principio autem et fine mutilo. Propemodum similia esse, quæ heic sistimus, Legendarum specimina, mirandum haud est, quandoquidem omnia sua çx uno eodemque fonte omnes derivarunt. Hy mnos et Antiplionas, solummodo ex Upsaliensi, cum quo cetera Breviaria, verbo vix mutato, conspirant, heic inserere nobis proposuimus.