8 I. CHRONICA designantur, in unius statuæ similitudine sunt monstrata. Sed quia re gna ipsa inter se erant diversa in ritu colendi, in moribus et proprietate vivendi, ideo particularia membra illius .statuae de diversis materiis, ut auro, argento, ære et ferro conflata videbantur; et quia ritum idololatriae alia ab aliis acceperant, et in eo magis minusque peccaverant, membra differebant in formis, ut esset pars una caput, alia pectus, et deinceps. Sed excisus de monte lapis sine manibus percussit statuam, et regna præfata commi nuit. Nam veniens in carne Dei fllius cultum idolorum ab orbe terra rum ejecit et viam vitae manifestius demonstravit. Deinde divulgata per eum suosque discipulos et eorum successores evangelica veritate et fidei catholicae firmitate, dæmonum est evacuata cultura, quæ usque ad Christi adventum mundum occupaverat universum. In cujus signum, appropin quante temporis plenitudine, quo haec fierent, omnes dii gentium in ur bem Romanam se contraxerant, et in unum templum, quod idcirco Pan theon dicebatur, convenerant, quasi uno loco, uno tempore, unius regis imperio, unius militis impetu captivandi. Quod quidem ita vidimus, dum eliminata ex eo loco omni deorum spurcitia, in habitaculum unius Dei cum sanctis suis omnibus Jocus accessit. Difficultas vero idololatriae exstirpandae ex eo provenerat, quia amor divini cultus est nobis inditus a natura, ac per hoc idololatria naturalis est, h. e. de innata nobis corruptione proveniens. Sicut enim vis naturae rationalis non potest esse absque credulitate el opinione, quasi eam im pendat vel cui debet, vel cui non debet: et sicut vis naturæ concupisci bilis non potest esse absque desiderio et delectatione et aliis passionibus suis, quin per eas adhaereat vel quibus debet, vel quibus non debet: sic virtus naturae irascibilis non potest esse absque honorificentia et cultu di vino. Non potest, inquam, esse universaliter, quin illam impendat vel cui debe!, vel cui non debet. Et quia in hominibus praevaluit obtene bratio et corruptio naturalis, non defuit gratia Dei ad illuminandum et corrigendum incidentes in errores et insanias multiformes. Sicut enim de corruptione et obtenebratione virtutis noslræ rationalis provenit non solum, ut veritatem non cognosceret, sed etiam ut erroribus crederet cum tertio malo, quod est curiositatis prostitutio, quia veritati quidem cuidam assentit, amore et desiderio ei inhaerens, spreta aut non curata prima ac lucidissima veritate, quæ Deus est, cui soli amore et desiderio adhaerere debuerat: et sicut de corruptione et obtenebratione virtutis nostrae con cupiscibilis prostitutio ejus processit, quæ est ejus delectatio et voluptuo- sitas in creaturis, neglecta, aut non curata, primitivae ac fontalis bonita tis suavitate; sic de obtenebratione virtutis nostrae irascibilis piovenit in mentem prostitutio ipsius vanis et falsis laudibus, falsique nominis altitu dine, quibus se impudenter prostituit, spreta, aut non curata, verae et ul timae supereminentiae altitudine, ad quam naturalem habet inclinationem, tendentiam et amorem. Quemadmodum ergo ex ea corruptione et obte nebratione, cum qua nascimur, accidit credulitatem et assensum, quem debet vis nostra intellectiva o) primæ, summæ ac lucidissimae veritati, transferri i n alia, h. e. in alias veritates, quas habere deberet ut famulas in obsequium veritatis æternæ : et sicut vis nostra concupiscibilis non minori, sed manifestiori iniquitate se polluit vilissima et spurcissima cre- aturæ dulcedine juxta hunc modum, et vis nostra irascibilis de innata o) Cod. i. 5. interna. cor-